monumenta.ch > Plinius > sectio 140

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 140
{XLI} Cetera genera complura sunt: Cumanum sessile folio, capite patulum; Aricinum altitudine non excelsius, folio numerosius quam tenerius; hoc utilissimum existimatur, quia sub omnibus paene foliis fruticat cauliculis peculiaribus. Pompeianum procerius, caule ab radice tenui, intra folia crassescit; rariora haec angustioraque, sed teneritas in dote est. frigora non tolerat, quibus etiam aluntur Bruttiani praegrandes foliis, caule tenus, sapore acuti.